Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER III
(Versiculus)

82 (Psalmus Asaph.) Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.

2 Usquequo judicatis iniquitatem ? et facies peccatorum sumitis ?

3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.

4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terræ.

6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 81. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 81. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit