Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Osee

(Versiculus)

6 In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,

2 Quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.

3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum ; quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terræ.

4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

5 Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei ; et judicia tua quasi lux egredientur.

6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.

7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi prævaricati sunt in me.

8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.

9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem ; quia scelus operati sunt.

10 In domo Israel vidi horrendum ; ibi fornicationes Ephraim ; contaminatus est Israel.

11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit