Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

20 Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos.

2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum, quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.

3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo ; et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique.

4 Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos ; et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt ; et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis ; et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.

5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum ; et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.

6 Tu autem Phassur, et omnes habitatores domus tuæ ibitis in captivitatem ; et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.

7 Seduxisti me Domine, et seductus sum ; fortior me fuisti, et invaluisti ; factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.

8 Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito ; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.

9 Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius ; et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis ; et defeci, ferre non sustinens.

10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum ; ab omnibus viris, qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum ; si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.

11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis ; idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt ; confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.

12 Et tu Domine exercituum probator justi, qui vides renes et cor ; videam quæso ultionem tuam ex eis ; tibi enim revelavi causam meam.

13 Cantate Domino, laudate Dominum ; quia liberavit animam pauperis de manu malorum.

14 Maledicta dies, in qua natus sum ; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta.

15 Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus ; et quasi gaudio lætificavit eum.

16 Sit homo ille ut sunt civitates, quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum ; audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano ;

17 Qui non me interfecit a vulva ; ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus.

18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei ?



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit