Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

8 In illo tempore, ait Dominus : Ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum, qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis ;

2 Et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cœli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt ; non colligentur, et non sepelientur ; in sterquilinium super faciem terræ erunt.

3 Et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.

4 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Numquid qui cadit, non resurget ? et qui aversus est, non revertetur ?

5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa ? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.

6 Attendi, et auscultavi ; nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens : Quid feci ? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.

7 Milvus in cœlo cognovit tempus suum ; turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui ; populus autem meus non cognovit judicium Domini.

8 Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est ? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum.

9 Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt ; verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.

10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus ; quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur ; a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.

11 Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes : Pax, pax ; cum non esset pax.

12 Confusi sunt quia abominationem fecerunt ; quinimo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt ; idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.

13 Congregans congregabo eos, ait Dominus ; non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit ; et dedi eis quæ prætergressa sunt.

14 Quare sedemus ? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi ; quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis ; peccavimus enim Domino.

15 Expectavimus pacem, et non erat bonum ; tempus medelæ, et ecce formido.

16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus, a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra ; et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus ; urbem, et habitatores ejus.

17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio ; et mordebunt vos, ait Dominus ;

18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens.

19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua : Numquid Dominus non est in Sion, aut rex ejus non est in ea ? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis ?

20 Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus.

21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus, stupor obtinuit me.

22 Numquid resina non est in Galaad ? aut medicus non est ibi ? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit