Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

40 Et respondens Dominus locutus est ad Job : n

2 Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor ? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea.

3 Respondens autem Job Domino dixit :

4 Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi ? Manum meam ponam super os meum.

5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam.




6 || 1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

7 || 2 Accinge sicut vir lumbos tuos ; interrogabo te, et indica mihi :

8 || 3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ?

9 || 4 Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?

10 || 5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

11 || 6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.

12 || 7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.

13 || 8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.

14 || 9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

15 || 10 Ecce Behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.

16 || 11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.

17 || 12 Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

18 || 13 Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.

19 || 14 Ipse est principium viarum Dei ; qui fecit eum applicabit gladium ejus.

20 || 15 Huic montes herbas ferunt ; omnes bestiæ agri ludent ibi.

21 || 16 Sub umbra dormit in secreto calami et in locis humentibus.

22 || 17 Protegunt umbræ umbram ejus ; circumdabunt eum salices torrentis.

23 || 18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur ; et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.

24 || 19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.

25 || 20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?

26 || 21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?

27 || 22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?

28 || 23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?

29 || 24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?

30 || 25 Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?

31 || 26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?

32 || 27 Pone super eum manum tuam ; memento belli, nec ultra addas loqui.

33 || 28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.


[1] Nota do compilador: Os cinco primeiros versos não fazem parte do original, tanto em português quanto em latim, mas estão presentes nos originais em hebraico e na Nova Vulgata. Nas versões mais novas da Bíblia o último versículo desse capítulo foi transferido para o início do capítulo seguinte. Vide: La Bible bilingue Hébreu - Français “Bible du Rabbinat” — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit