Bible Viam Testamentum Redemptor

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Marcum


3 Et introivit iterum in synagogam ; et erat ibi homo habens manum aridam.

2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.

3 Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.

4 Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant.

5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.

6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.

7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare ; et multa turba a Galilæa, et Judæa secuta est eum,

8 Et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem ; et qui circa Tyrum, et Sidonem, multitudo magna, audientes, quæ faciebat, venerunt ad eum.

9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum ;

10 Multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent quotquot habebant plagas.

11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei ; et clamabant dicentes :

12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse ; et venerunt ad eum.

14 Et fecit ut essent duodecim cum illo ; et ut mitteret eos prædicare.

15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et ejiciendi dæmonia.

16 Et imposuit Simoni nomen Petrus ;

17 Et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est : Filii tonitrui ;

18 Et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,

19 Et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.

20 Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum ; dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.

22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?

24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.

26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.

27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.

28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ, quibus blasphemaverint ;

29 Qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.

30 Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.

31 Et veniunt mater ejus et fratres ; et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

32 Et sedebat circa eum turba ; et dicunt ei : Ecce mater tua, et fratres tui foris quærunt te.

33 Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea, et fratres mei ?

34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea, et fratres mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperio