Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Actus Apostolorum

(Versiculus)

16 Pervenit autem in Derben et Lystram, et ecce discipulus quidam erat ibi, nomine Timotheus, filius mulieris judææ fidelis, patre gentili,

2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.

3 Hunc voluit Paulus secum proficisci ; et assumens circumcidit eum, propter Judæos qui erant in illis locis ; sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.

4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quæ erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Jerosolymis.

5 Et Ccclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabant numero quotidie.

6 Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia.

7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire Bithyniam ; et non permisit eos Spiritus Jesu.

8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem,

9 Et visio per noctem Paulo ostensa est : Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.

10 Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.

11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim ;

12 Et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.

13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse ; et sedentes loquebamur mulieribus, quæ convenerant.

14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit ; cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.

15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et cœgit nos.

16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum Pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.

17 Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat, dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.

18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.

19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :

20 Et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi,

21 Et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.

22 Et concurrit plebs adversus eos, et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.

23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.

24 Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.

25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum ; et audiebant eos, qui in custodia erant.

26 Subito vero terræ motus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia, et universorum vincula soluta sunt.

27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.

28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris ; universi enim hic sumus.

29 Petitoque lumine, introgressus est ; et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes ;

30 Et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?

31 At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum ; et salvus eris tu, et domus tua.

32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.

33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum, et baptizatus est ipse, et omnes ejus continuo.

34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum, omni domo sua, credens Deo.

35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.

36 Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini ; nunc igitur exeuntes, ite in pace.

37 Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos, miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita ; sed veniant,

38 Et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent ;

39 Et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur urbe.

40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam ; et visis fratribus, consolati sunt eos, et profecti sunt.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit